[107] EPISTOLA VII.

Venerabilibus Viris

D. DECANO & CAPITULO Divae MARIAE Trajectensis &c.

Sincere in CHRISTO dilectis.

VenerabiIes, Syncere in CHRISTO dilecti: Sunt apud nos studio juris incumbentes TIBERIUS MARTNA, utriusque Juris Licentiatus, Magister IOANNES MOMME Canonicus Ecclesiae Beatae Mariae Trajectensis, confrater vester, Io. HERLINGEN & IOANNES STRUYS, qui nuper circiter festum divi Martini ultime praeteritum, subducentes se extra portas oppidi Lovaniensis deambulandi gratia, inciderunt in colloquium cum quodam incola illius loci, & ut postea compertum est, pessimo nebulone, a quo post longum & varium sermonem, ut fit, de via ultro & citro habitum, invitati fuerunt in sequentem aliquem diem hora ad recreationem animi invicem constituta. Profecti autem postridie, ut dictum fuit, reppererunt illum nebulonem in omnibus quae ad recreationem facere potuerunt officiosum: a quo cum sub vesperam domum repetere vellent donati fuere aliquot cuniculis, sed dolose: nam paululum progressi, ecce, apprehenduntur & Forestariis & Officiariis Dominae de Chievres pro furibus cuniculorum ac publicis nemorum depopulatoribus, & in carceres detruduntur: a quibus post quartum tandem diem media cautione, quam praestitit Magister SEVERINUS FEYTEN de HERLINGEN confrater noster, redimuntur, & causa deinde coram concilio dictae Dominae discussa innocentes reperti dimittuntur, & absolvuntur, verumtamen non sine laboribus & expensis. Attendite quaesumus quid fecerit perversus ille nebulo, quomodo imposuit nostris Scolasticis, corruptus, ut dicitur, pare caligarum, eosdem more Iscariotis prodendo, vendendo & tradendo. Habenda igitur est ratio eorumdem praesertim quod non fuerint in dolo, sed ne in culpa quidem aliqua, nisi quod crediderint tam facile tali impostori, adolescentes siquidem & ad hujusmodi imposturas proclives. Itaque si ex his Magister Momme, Confrater vester non satisfecerit ad unguem juratae residentiae suae pernoctando scilicet extra pomoeria Academiae nostrae, attribuetis illud imprudentiae, necessitati & improvidae adolescentiae. Quod ut facere velitis illum charitative & fraternaliter tractando hortamur & majorem in modum oramus. Interea valete in CHRISTO nobis rescribendo. Lovanii die XI. mensis Maji. LDXXI.

RECTOR & UNIVERSITAS
Academiae Lovaniensis

PALUDANUS.